
I am writing an Original Latin Dark Fantasy Novel. Here is Chapter 3:
My most dear friends I have finished chapter 3 of my novel "Quartus Princeps". The earlier chapters you can either read on my reddit account or on my free Patreon:
https://www.patreon.com/QuartusPrincepsNovel
Anyhow enjoy chapter 3:
Capitulum Tertium: Hortus supra Palatium:
Edax quattuordecim annos tempus absumpserat aerumnarum.
Quamvis tot annos honoribus caruissem, cum in imperiali palatio Kalae, quod mihi velut mundi corona ab initio cognitum fuerat, per gradus excelsos ad atria celsissima ipsamque Magnam Porticum conscenderemus, regiis fornicibus infra relictis, instar somnii ante oculos apparuit hortus Kalaramae.
Flores eius talibus vicibus crescebant, ut communem vitae rationem penitus excederent.
Qui senescentes flores, primis adhuc foliis senectute perfusis rugisque temporis signatis, ita deinceps viridescere coeperunt, ut, mollitis caulibus vegetisque coloribus, iuveniores florerent, donec, peracta redintegratione, in semina rursus abirent, ex quibus iterum, iam senecta graves, renascerentur.
Kalarama ad unguem composita erat.
Quod sibi sufficit, id unum mansit.
Non plus quam quattuor nostrum aderant.
Niraloka, prima principissa.
Gambhira, secundus princeps.
Sabhaya, secunda principissa.
Et ego, Niraya, quartus princeps.
Ceteri, sive insitione oppressi, cum vasa eorum pondera magica ferre nequirent, sive ipso exercitationis rigore exanimes, quoniam parentes mei eorum infirmitatem labem damnatam iudicaverunt, non modo absumpti, sed etiam omnino exstincti sunt.
Damnatio Memoriae.
Niraloka vicesimum iam annum expleverat, omnium nostrum validissima. Eadem caligine qua regina Rahu vestita stabat, quasi lucis aditus vultui interdictus fuisset. Tenebrae tenebris implicitae, silentiumque silentio concretum.
Dispar Gambhira erat.
Is cum alta quadam gravitate et eo habitu vultuque incederet, quibus se ceteris mortalibus antecellere arbitraretur, longe secus ac plerique qui eodem fastu inflantur, tantam secum ingenii vim attulit, ut illam arrogantiam egregia facultate magiaque tueretur.
Dissimillima Sabhaya erat.
Nihil tenebrarum oculi ferebant. Metum ferebant.
Ingruebat metus super metum.
Sextum decimum adhuc agens annum, non aliter illa insitioni superfuerat, nisi quod vasa eius magica immensam ad pondera magica collecta absorbenda vim habebant, vultum etiam tum prae se ferens eius quae se a mundo quovis momento devorari exspectaret.
Et ego. Ego eram ego. Omnium coniunctio.
Ante nos rex Vetala stabat.
Atque regina Rahu.
„Omnes probabimini.“